Epistola Canonica B. Jacobi*

Caput 2: Versus 8

Si tamen legem.Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinae, quae omnes diligi praecipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter praedictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quae dicit:Diliges proximumMatth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi.Regalem.Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quae dicit:Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentisLevit. 19., et alibi:Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei estDeut. 1..
(* Traductions européennes)